EPHESUS

EPHESUS
EPHESUS
urbs Ioniae, Emporium totius Asiae citer. celeberrimum, Amazonum opus, quemadmodum et Iustin. scribit l. 2. c. 4. et Plin. retulit. l. 5. c. 29. Haec civitas loco cavo olim habitata diluvium passa est, quo cum plurimi exstincti essent, Lysimachus civitatem in eum locum, ubi nunc est, transtulit, et ab uxoris nomine Arsinone vocavit, sed eo mortuo, pristinum nomen receptum est. Porro Ephesum inde dictam, quod eam terram Amazonibus Hercules permiserit (Ε῎φεσιν enim Graeci permissionem dicunt) scribit Heraclides de Politiis. Dianae templo inprimis nobilitata fuit haec urbs. Strab. l. 14. Pausan. l. 4. Pomp. Mela l. 1. Plin. l. 36. c. 14. Solin. c. 53. Dionys. Perieg.
------ Βορειοτέρην ἐσίδοιο
Παῤραλίην Ε῎φεσον μεγάλην πόλιν Ι᾿οχεαίρης
Ε῎νςθα ςθεῇ ποτὲ νηὸν Αμαξονίδες τετύκοντο,
Πρέμνῳ ἐπὶ πτελέης περιωσίον ἀνδράσι ςθαῦμα.
Callimach. Hymno in Dianam,
Σοὶ γὰρ Α᾿μαξονίδες πολέμου ἐμιςθυμήτειραι.
Ε῎νποτε παῤραλίῳ Ε᾿φέϚῳ βρέτας ἱδρύσαντο
Φηγῷ ὑπὸ πρέμνῳ.
Et mox,
------ Τῶν οὔτι θεώτηρον ὄψεται ἠὼς,
Οὔ δ᾿ ἀφνείοτερον. -----------
Ac proinde Plin. l. 5. c. 29. admir ationem Graecaemagnificentiae vocat. ac inter mundi miracula numera??? l. 36. c. 14. Hoc A. U. C. 385. incensum est quo die Alexander Mag. est natur, ab Herostrato, ut hoc facinore famam sibi compararet: Cum Xerxes, emplis Deorum in Asia olim destructis, huic tamen pepercisset. Porro Urbem hanc Nero ornamentis suis privavit, Scythae vel Gothi, sub Galieno, illam plane desolarunt. Apost. Paulus bis hunc veniens per triennium hic Evangelium praedicavit et cum in vinculis esset, epistolam ad Ephesios scripsit: Vide infra. Ibidem et Ioh. Apost. aliquandiu degit. Act. c. 19. v. 35. Baron. A. C. 56. et 57. Inter Episcopos urbs Polycratem habuit A. C. 190. octo ex progenitoribus Epp. prognatum. Euseb. l. 5. c. 9. Ibidem Theodosius Quaestor Augustus creatus, cum inaudiisset leonem Isaurium electum esse, Principatu sponte deposito, nomen inter clericos, cum filio, dedit, A. C. 717. Hinc Ε᾿φέσια γράμματα, notulae quaedam, et voces magicae. De quibus Vide Hesych. et Clem. Alexandr. Strom. 1. 18. uT et supra aliquid. Hodieque Urbs est Asiae, min. in Ionia Figena Turcis, in ora littor. maris Aegaei et Sinus Ionii, versus ostia Caystri fluv. cum portu commodo et arce munita 25. mill. a Samo Ins. Ort. 20 a Colophone in Mer. 40. a Smyrna in Austr. Sub Turcis. Ibi celebratum est Concil. gener. tertium, A. C. 431. Sub Theodosio iuniore contra nestorium. Ubi non χριςτοτόκος solum, sed et ςθεοτόκος B. Virgo pronuntiata, Nestorius depositus, Pelagii haeresis aliique errores de novo condemnati sunt. Acta Concilii, t. 2. Cyrill. ep. ap. ad Theod. Socr. l. 7. c. 33. et Niceph. l. 14. c. 33, Alias variae ibi Synodi particulares: A. C. 189. quâ constitutum, ut pro more prisco, 14. Lunae Pascha celebraretur. Euseb. hist. l. 5. c. 23. et 24. A. C. 400. ad Asiae res componendas. Pallad. dial. de vita S. Chrys. Socr. l. 6. c. 10. Sozom. l. 8. c. 6. A. C. 449. Lystrica Synodus hic a Doscoro Patr. celebrata est, quâ Eutychianismus stabilitus, et Flavianus. Ep. Constantinopol. ad necem percussus est. Niceph. l. 14. Liberatus c. 12. Evagr. l. 1. c. 10. Acta Concilii Chalced. act. 13. 4. etc. In Epistolam ad Ephesios prostant: Althoferi Animadversiones: Amyraldi Considerationes octav. Salmurii. Batti Commentarius, quart. Gryphiswaldiae A. C. 1619. Witeb, A. C. 1620. Bodii Praelectiones fol. Londini A. C. 1650. fol. Edinburgi A. C. 1652. Buceri Praelect. fol. Basil. A. C. 1562. Calixtus, Coccei Commentar. in principium Ep. Corcii, et Lagi Comment. in octav. Meelfubreri similiter, octav. et quart. Norimb. A. C. 1628. Musculus, Nahumi Explicatio Analyt. oct. Hanoviae, A. C. 1608. Rageri Exegesis. Rollocus, in octav. Genevae A. C. 1593. A. C. 1606. Sculteti ideae Contionum, quart. Weinrichii Explicatio, quart. Lipsiae A. C. 1613. A. C. 1618. Welleri Enarrationes, octav. Norimb. A. C. 1559. Wigandi Annotationes, octav. Erfordiae A. C. 1581. Zanchii Commentar. absolutissimus. Zuinglii Annotationes, inter opera eius. Consule Gul. Crowaei Elenchum Scriptorum in S. S. Ephesus etiam Nili ins. Steph. Addo de urbe tam celebri, quod: Variae eius appellationes, ut Ortygia, Πτελέα, Samorna, Σισύρβη, Smyrna, Τρηχεῖα etc. quae apud Auctores occurrunt, potius fuêre loca urbis
diversa, his nominibus insignita, de quibus accurate agit Salmas. ad Solin. p. 810. Vide quoque hîc passim. Hodie Ajaslouc Turcis dicitur, teste Sponio qui rudera ejus ac pristini splendoris tristes reliquias, quae magno numero supersunt, praesens lustravit, ac diligenter exequitur, Itin. Part. I. p. 324. et seqq. Idem nummi Carcallae, in cujus altera parte duo Templa, cum Inscr. ΣΜΓΠΝΑΙΘΝ ΕΦΕΣΙΘΝ OMONOIA: alterius, Antonini Pii, in cuius postica parte Diana Ephesia, inter Aesculapium et Smyrnam Amazonem media, cum lemmate, ΣΜΓΠΝΑΙΘΝ ΠΕΠΛ. ΕΦΕΣΙΘΝ OMONOIA: alterius, Marci Antonini, in cuius parte aversa iunctae manus, cum verbis, ΕΦΕΣΙΘΝ KAI ΣΑΠΔΙΑΝΘΝ OMONOIA: alterius, Commodi, cum Inscr. ΕΦΕΣΙΘΝ ΚΑΙΙΕΠΑΠΟΛΕΙΤΘΝ OMONOIA: alterius Antonini Pii, cum verbis, ΕΦΕΣΙΘΝ ΝΑΘΚΟΠΘΝ OMONOIA ΚΓΖΙΚΗΝΘΝ: item, Lucii Veri, in quo Diana et Iuppiter sedens, cum lemmate, ΕΦΕΣΙΘΝ Β. ΝΕΘΚΟΠ. ΤΠΑΛΙΑΝΘΝ OMONOIA: Gallieni, in quo Diana et Aesculapius, cum verbis ΕΦΕΣΙΘΝ ΠΕΠΓΑΜΗΝΘΝ OMONOIA: iterum Commodi, in quo expressus est currus a duobus Centauris tractus, in quo Iuppiter, sedet, iconem Dianae Ephesiae manu tenens, cum Inscr. ΠΕΠΓΑΜΗΝΘΝ ΕΦΕΣΙΘΝ OMONOIA: Faustinae tandem Iunioris, in quo Venus et Diana cervis suis stipata, cum Inscr. ΜΕΙΛΗΣΙΘΝ ΚΑΙ ΕΦΕΣΙΘΝ OMONOIA: adeoque nemo iam foederum, quae civitati huic cum urbibus vicinis; concessu Impp. intercessêre servantium meminit, Itin. Part. 3. p. 76. et seqq. De Ephesiae Dianae Templo ter aedificato, de Ephesino item Ep. τῆς Α᾿σιανῆς Διοιχήσεως ἐξάρχῳ, Vide Salmas. ubi supra p. 806. et 812.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Ephesus — • A titular archiespiscopal see in Asia Minor, said to have been founded in the eleventh century B.C. by Androcles, son of the Athenian King Codrus, with the aid of Ionian colonists Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Ephesus     Eph …   Catholic encyclopedia

  • EPHESUS — EPHESUS, Greek city on the W. coast of Asia Minor, at the mouth of the River Cayster. Ephesus had an important Jewish community in the first century and its beginning apparently goes back to the early Hellenistic era. Information about it is… …   Encyclopedia of Judaism

  • Ephesus — Ephesus, GA U.S. town in Georgia Population (2000): 388 Housing Units (2000): 170 Land area (2000): 3.033525 sq. miles (7.856793 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 3.033525 sq. miles (7.856793 sq.… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Ephesus, GA — U.S. town in Georgia Population (2000): 388 Housing Units (2000): 170 Land area (2000): 3.033525 sq. miles (7.856793 sq. km) Water area (2000): 0.000000 sq. miles (0.000000 sq. km) Total area (2000): 3.033525 sq. miles (7.856793 sq. km) FIPS code …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Ephesus — Ephĕsus (grch. Ephĕsos), im Altertum eine der ion. Zwölfstädte an der Westküste Kleinasiens, unweit der Mündung des Kaystros, bedeutende Handelsstadt mit berühmtem Artemistempel (Artemision, von Herostratos 356 angezündet); 431 fand das dritte… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Ephesus — Ephesus, die Hauptstadt in Ionien, im alten Griechenland, war der Sage nach von Amazonen erbaut worden. Hier stand der berühmte Tempel der Artemis (Diana) und eine große Menge von Prachtgebäuden. – Jener weltberühmte Tempel brannte 400 Jahre vor… …   Damen Conversations Lexikon

  • Ephesus — Ephesus, uralte Stadt in Kleinasien, später durch jonische Einwanderer aus Athen unter Androklus, dem Sohne des Kodrus, besetzt, theilte die Schicksale der kleinasiatischen Griechen, war aber noch unter röm. Herrschaft eine wohlbevölkerte und… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Ephesus — Greek city in ancient Asia Minor, center of worship for Artemis, Gk. Ephesos, traditionally derived from ephoros “overseer,” in reference to its religious significance, but this might be folk etymology …   Etymology dictionary

  • Ephesus — [ef′i səs] ancient Greek city in W Asia Minor, near what is now Izmir, Turkey: site of a large temple of Artemis ( c. 550 B.C. A.D. 260) …   English World dictionary

  • Ephesus — Infobox Settlement official name = Ephesus (Polytonic|Ἔφεσος) other name = (Efes) native name = Ancient City of Anatolia imagesize = 280px image caption = The Celsus LibraryLocation map Turkey label=Ephesus label size=100 lat=37.939722… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”